Аннотация: Ceterum Alexander, quam regionem Dareus petisset, omni cura vestigans, tamen explorare non poterat more quodam Persarum arcana regum mira celantium fide.
Пишет римский историк Курций Руф в четвертой книге "Historiarum Alexandri Magni Macedonis":
Ceterum Alexander, quam regionem Dareus petisset, omni cura vestigans, tamen explorare non poterat more quodam Persarum arcana regum mira celantium fide. Non metus, non spes elicit vocem, qua prodantur occulta. Vetus disciplina regum silentium vitae periculo sanxerat: lingua gravius castigatur, quam ullum probrum, nec magnam rem magis sustineri posse credunt ab eo, cui tacere grave sit, quod homini facillimum voluerit esse natura. Ob hanc causam Alexander omnium, quae apud hostem gererentur, ignarus urbem Gazam obsidebat. Praeerat urbi Betis, eximiae in regem suum fidei, modicoque praesidio muro ingentis operis tuebatur... et cetera.